

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 20: Versus 14
Quem cum vidissent.Aperte probat Judaeos, non per ignorantiam crucifixisse Filium Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim hunc esse cui dictum est:Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatemtuam, et possessionem tuam terminos terrae[Psal. 117.]. Et ideo consulentes sibi dicunt:Ecce mundus totus post eum abiit[Joan. 12.], etc. Haereditatem ergo Ecclesiae quam non moriens Pater reliquit, sed ipse sua morte emptam resurgendo possedit, hanc Judaei eripere volunt, dum fidem, quae per eum est, exstinguere conantur, justitiae Dei non subjecti, sed suam constituere volentes.Hic est haeres:Christus haeres, quia morti propriae supervixit, et testamentorum quae ipse condidit, quasi haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur.